École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Maintenon » Cartulaire » Décembre 1243

« Officialis curie Carnotensis venditionem predictam decime de Morlu approbat. »

  • A Original en parchemin.
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« ..... Officialis curie Carnotensis. Noveritis quod Guarinus, dictus de Pedagio de Roberticuria, Robinus Cossart de Botigni et Jaquetus de Pratis de parrochia de Botigni, in nostra presentia constituti, vendiderunt clericis chori ecclesie Carnotensis medietatem cujusdam decime, site in parrochia de Petris, que dicitur decima de Morlu pro sexties viginti libris Carnotensibus, de quibus dicti Guarinus, Robinus et Jaquetus se tenuerunt integre et plenarie propagatis in pecunia numerata ; fide prestita corporali, etc..... Auburgis vero, uxor dicti Guarini, et Johanna, uxor dicti Jaqueli, dictam vendicionem coram nobis voluerunt..... Et ad peticionem ipsarum Auburgis et Johanne, et maritorum suorum predictorum, dictos clericos de dicta medietate dicte decime investivimus. Preterea Michael, filius dicti Guarini, primogenitus, coram nobis in jure constitutus, dictam venditionem voluit..... Preterea Johannes de Bosco, miles, primus dominus feodalis, Johannes de Vacherezces, secundus dominus feodalis, et Symon de Changeio, tercius dominus feodalis dicte decime, dictam venditionem coram nobis voluerunt..... Nos autem de speciali et expresso mandato capituli Carnotensis, penas quod sede vacante juridictio ordinaria residet et potestas, predictam venditionem voluemus, concedimus, approbamus et eidem auctoritatem prestamus. In cujus rei testimonium ad mandatum dicti capituli et ad petitionem omnium personarum predictarum presentes litteras dictis clericis chori ecclesie Carnotensis dedimus sigilli curie Carnotensis munimine roboratas. Datum . »