École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Vente par le Chapitre de Paris de 3 quartiers de terre sis à Bagneux.

Vente par le Chapitre de Paris de 3 quartiers de terre sis à Bagneux.

  • B Arch. nat., LL 1605, fol. 26.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Ego H. Clementis Parisiensis ecclesie decanus totumque, cappitulum, notum fieri volumus omnibus ad quos littere presentes pervenerint, quod nos concessimus abbatisse et monialibus ecclesie de Monte-martirum tres quarterios vinee quos in territorio nostro apud Balneolum sitos, Saincelina, soror Thibaudi divitis, eisdem abbatisse et monialibus in elemosinam contulit, unde percipiebamus IX denarios annuatim censuales in perpetuum possidendos, salvo nobis omni alio jure nostro. Abbatissa autem et moniales predicte concesserunt se reddituras nobis tres solidos censuales in eodem festo percipiendos annuatim, quamdiu eosdem carterios vinee possedebunt. Signum Hugonis Clementis decani, S. M. archidiaconi, S. Roberti cantoris, S. H. archidiaconi, S. O. archidiaconi, S. G. succentoris presbiteri, S. Leonis presbiteri et Radulphi presbiteri, S. Petri de Campellis diaconi, S. Adam diaconi, S. Johannis de Castris diaconi, S. Johannis subdiaconi, S. Suggerii subdiaconi, S. Lubini pueri. Quod ut ratum et firmum permaneat sigilli nostri munimine roboravimus. , per manum magistri Petri Piel cancellarii Parisiensis.