École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » Droits sur une maison sise à Senlis, hors la porte Saint-Sanctin.

Droits sur une maison sise à Senlis, hors la porte Saint-Sanctin.

Pierre de Saumur et Hellende, son épouse, vendent au prieuré une maison et une masure, sises hors la porte St-Sanctin, et font ratifler leur vente par l'official de Senlis.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis officialis Silvanectensis salutem in Domino. Noveritis quod Petrus de Saumur et Hellendis uxor sua in nostra presentia constituti recognoverunt se vendidisse Priori et monachis StiChristofori de Halapia quamdam domum et quamdam masuram sitam in clauso Domini Petri Choisel, militis, extra portam sancti Sanctini pro novem libris parisiensibus de quibus recognoverunt coram nobis sibi fuisse a dictis Priore et monachis plenarie satisfactum in pecunia numerata. Dicta vero Hellendis renuntiavit coram nobis expresse omni juri quod ei competebat vel competere poterat in dictis domo et masura ratione dotis aut qualibet alia ratione. Renuntiaverunt insuper predicti Petrus et Hellendis omni juris auxilio tam scripti quam consuetudinarii et exceptioni non numerate pecunie et cuilibet alii exceptioni per quam predicti Petrus et Hellendis vel alter eorum contra predicta vel aliquid de predictis quicquam possent attentare. De his autem firmiter observandis et de legitima garandia eisdem Priori et monachis contra omnes portanda predicti Petrus et Hellendis in manu nostra fidem dederunt corporalem. Quod ut ratum et firmum futuris temporibus habeatur nos in perpetuam hujus venditionis memoriam presentes litteras sigillo curie Silvanectensis ad instantiam dictorum Petri et Hellendis duximus roborandas.

Datum .