École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » Une pièce de terre à Saint-Christophe.

Une pièce de terre à Saint-Christophe.

Marie, veuve d'Adam Grancher, vend une piece de terre au prieure.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Universis presentes litteras visuris Officialis Silvanectensis salutem in Domino. Noveritis quod Maria relicta Ade Grancharii in nostra presentia recognovit se vendidisse et quitasse priori et monachis Sancti Christofori Belvacensis diecesis quamdam terram quam dicebat habere apud stum Christoforum sitam inter chiminum Crespianum et Aubermont prout dicta Maria coram nobis recognovit, que venditio facta fuit ut dicitur pro viginti solidis paris de quibus confessa fuit coram nobis dicta Maria sibi fuisse a dictis Priore et monachis satisfactum plenarie in pecunia numerata, promittente tamen dicta Maria quod in dicta terra vendita ratione dotis seu dotalitii nihil de cetero reclamabit. De hac autem venditione firmiter tenenda et posterum observanda et de legitima garandia eisdem Priori et monachis contra omnes super dicta venditione portanda dicta Maria in manu nostra fidem prestitit corporalem. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo curie Silvan. fecimus communiri.

Datum .