École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome deuxième » 1256, 22 mai

« Privilegium Alexandri pape, de decimis novalium. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 143.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis decano et Capitulo Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis votis, et honestis potentium precibus favorem benivolum impartiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ut, in parrociis illis in quibus veteres decimas percipitis, novalium quoque decimas, de quibus aliquis hactenus non percepit, pro ea portione qua veteres vos contingunt, percipere valeatis, auctoritate vobis presentium indulgemus, cum illi qui de laboribus terre parrochiarum decimas percipiunt de novalibus eas exigere satis possint. Nulli ergo omnino hominum liceat... Datum Laterani, xi kalendas junii, pontificatus nostri anno secundo. »