École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Hôtel-Dieu de Pontoise » Cartulaire » Diplôme du Roi Philippe-Auguste

Diplôme du Roi Philippe-Auguste

  • A Orig. sans sceau. Arch. hosp. Pontoise. Salle du Conseil. Détruit en 1944.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, Amen. Ph. Dei gracia Francorum Rex. Noverint universi presenter pariter et futuri quod Henricus Theobaldi assensu uxoris sue et heredum suorum Domui Dei de Pontisara in perpetuam elemosinam dedit et concessit in presentia nostra quoddam molendinum quod habebat Pontisare in loco qui Crevecor dicitur. Quia vero predictum molendinum propter firmitatem Pontisare ibi remanere non potuit, concedimus Domui Dei ut idem molendinum sedem habeat in una archa pontis Pontisare, hoc modo quod Domus Dei propter hoc reddet nobis singulis annis duodecim denarios de censu. Balduinus autem de Logis a quo predictus Henricus predictum molendinum tenebat, hanc elemosinam in nostra quitavit presentia. Domus autem predicta dedit predicto Henrico ex caritate sua quatuor viginti libras. Quod ut perpetuam obtineat stabilitatem, ad petitionem utriusque partis presentem cartam salvo jure alieno, confirmari et sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato precepimus communiri. Actum Parisius . Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa : Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Droconis constabularii.

Data vacante 1 cancellaria.


1 (monogramme royal)
2 Ce diplôme a été publié avec annotations, dans les Mémoires de la Soc. du Vexin, t. II, par M. Léon Thomas, qui l'avait découvert dans un grenier. Il n'est pas répertorié dans l'Inventaire de M. Félix Rocquain.