École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Hôtel-Dieu de Pontoise » Cartulaire » Charte de Landry, doyen de Beaumont

Charte de Landry, doyen de Beaumont

  • B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 101.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis Landericus decanus de Bello monte super Isaram et presbiter S. Martini de Chambliaco Belvacensis dyocesis salutem in Domino. Notum facimus quod in nostra constituti presentia Petrus de la Boue 1 et Maria ejus uxor recognoverunt se vendidisse concessisse &quitasse imperpetuum, pari assensu et voluntate pro communi utilitate sua, magistro &fratribus Domus Dei de Pontisara pro quadraginta solidis parisiensibus de quibus eisdem satisfactio fuit plenarie in pecunia numerata, prout dicti P. et M. ejus uxor coram nobis confessi sunt, campipartem trium jugerum terre arabilis que terra sita est juxta Noam Sti Germani es Aious, de quibus jugeribus Johannes de Mellento tenet unum, Herbertus Bouche alterum, liberi Galteri de Buteri reliquum, tenendam &possidendam dictam campipartem in perpetuum libere quiete et pacifice sine retributione aliqua, servitio aliquo, seu dangerio alicujus, dicto magistro et fratribus Domus Dei absque ulla reclamatione dicti Petri de la Boue (ou de la Bove) et dicte Marie ejus uxoris, ac etiam heredum eorumdem. Dicta vero Maria de cujus hereditate dicta campipars trium jugerum erat, coram nobis personaliter constituta, dictam venditionem voluit, laudavit et concessit. Promiserunt autem, fide media in manu nostra prestita, dictus Petrus et Maria ejus uxor quod contra hujusmodi venditionem, concessionem et quitationem ratione hereditatis, ratione dotis seu dotalitii, seu aliqua ratione alia que sibi vel heredibus suis posset prodesse, et magistro et fratribus Domus Dei de Pontisara obesse, per se vel per alios non venient in futurum. Et quod nichil in dicta campiparte trium supradictorum jugerum terre de cetero reclamabunt, nec facient reclamari. Et ut hec venditio firma et stabilis permaneret in posterum, presentes litteras ad petitionem partium sigilli nostri munimine reddidimus roboratas. Actum .


1 (ou de la Bove ?)