École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Hôtel-Dieu de Pontoise » Additions au cartulaire » L'Hôtel-Dieu donne à cens aux moines du Fay une vigne à Champagne

L'Hôtel-Dieu donne à cens aux moines du Fay une vigne à Champagne

  • B Copie collationnée par Dauvray et Dagneaux, notaires à Pontoise, en 1670. Arch. hosp. Pontoise, B 9. Détruit en 1944.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Universis p. 1. i. Frater Arnulphus minister domus de Fayaco ordinis sanctissime Trinitatis pro redemptione captivorum, ceterique fratres ejusdem Domus professi, salutem in Domino sempiternam.

Noverit universitas vestra quod nos... accepimus in perpetuum emphiteosum1 a viris religiosis et honestis magistro... et sororibus Domus Dei de Pontisara, quandam peciam vinee cum quadam platea vacua adjacenti que fuit quondam Ade de Buteriaco et uxoris ejus, sitam apud Campanias in territorio quod vocatur Burnel, contiguam ex una parte vinee Arnulphi dicti de Aqua, et ex altera vinee Domine de Menillio, reddendo a nobis... predictis magistro... tanquam dominis capitalibus I. denarium parisiorum nomine annui census capitalis , sub pene emende quinque solidorum, et quartam partem cujusdam redditus anno quolibet sub pena saisitionis dicti loci si non solveretur ad terminum prenotatum, necnon et quindecim sextaria vini vinee predicte percipienda anno quolibet in cuva in qua vindemia dicte vinee contigerit reponi, una cum duobus sextariis vini vinee predicte et in cuva ut prefertur, cum duo sextaria vini predictis magistro... concesserimus de augmentatione, et ad penam emende sexaginta solid. par... Nos frater Petrus major minister ordinis ejusdem predicta ommia volumus... .


1 Le texte de la transcription, évidemment fautif, porte : imperium emphiteosum.