École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Hôtel-Dieu de Pontoise » Cartulaire » Bouchard VI de Montmorency approuve un accord relatif aux vignes de Bessancourt

Bouchard VI de Montmorency approuve un accord relatif aux vignes de Bessancourt

  • A Original sans sceau. Arch. hosp. Pontoise, B 117. Détruit en 1944.
  • B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 46.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Noverint universi tam presentes quam futuri quod cum contencio esset inter Domum Dei de Pontisara ex una parte, et Emelinam et Agnetem de Capiteville sorores ex altera, de II. arpentis vinearum et dimidio, que vinee site sunt apud Bercoucourt, ad ruelam de Vaulorent, et aliud arpentum est apud Soocourt, et de duobus arpentis terre que sita sunt in territorio de Genetai Talis pax facta fuit, quod dicta Domus Dei dedit pro bona pace dictis sororibus, Emeline scilicet et Agneti, XII lib. parisienses tali conditione quod de cetero dicte sorores et heredes sui de ista re dictam Domum in posterum trahere in causam (sic). Ego vero Buchardus dominus Montemorenc(iaci) ad peticionem utriusque partis ut hoc ratum et inconcussum permaneat presentes litteras sigilli mei munimine roboravi et istam pacem contra omnes teneor garantizare. , apud Taberniacum.