École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Hôtel-Dieu de Pontoise » Cartulaire » Accord entre l'abbé de saint Martin et l'Hôtel-Dieu

Accord entre l'abbé de saint Martin et l'Hôtel-Dieu

  • A Original sans sceaux. Arch. hosp. Pontoise, B 86. Détruit en 1944.
  • B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 100.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis frater D. permissione divina abbas Sti Martini Pontisarensis licet indignus et ejusdem loci conventus, salutem in Domino. Notum facimus quod nos volumus et concessimus quod Domus Dei Pontisarensis de cetero habeat et percipiat quindecim solidos parisienses annui census cotagii quos consuevimus percipere singulis annis, hiis terminis inferius annotatis, videlicet octo solidos parisienses in domo que fuit Roberti dicti Blanche juxta Carnificiam, reddendos videlicet quinque solidos , decem et octo denarios, et ad natale Domini decem et octo denarios. Alios vero quinque solidos assignavimus eidem Domui percipiendos supra domum Johannis dicti Pasquier que est in vico per quem itur a Carnificia apud Sanctum Machutum reddendos medietatem et aliam medietatem . Residuum vero videlicet duos solidos parisienses percipiet dicta Domus Dei supra medietatem cujusdam domus site in vico qui dicitur Milicia juxta aliam medietatem ejusdem domus, que est Rostie Berbiz, quam tenet Johannes dictus Juvenis. Pro hac autem concessione quitaverunt nobis magister et fratres dicte Domus Dei quindecim solidos parisienses quos percipere consueverunt in quadam masura retro celarium nostrum juxta Crucem Britonarie, que masura nostra est et de nobis movet. Promiserunt etiam dicti magister et fratres quod contra hujusmodi concessionem et commutationem inter nos et ipsos ad invicem factam, per se vel per alios non venient in futurum. Nos autem promisimus et promittimus quod contra assignationes predictas per nos vel per alios de cetero nullatenus veniemus. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. .