École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Hôtel-Dieu de Pontoise » Cartulaire » Vente du fief de Gaillonnel par le chevalier Adam, fils du chevalier Jehan.

Vente du fief de Gaillonnel par le chevalier Adam, fils du chevalier Jehan.

  • A Original sans sceau. Arch. hosp. Pontoise, B 79. Détruit en 1944.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Adam de Guallonnel miles filius domini Johannis de Guallonnel militis, vendidi et concessi et penitus quitavi priori fratribus et sororibus Domus Dei de Pontysara juxta pontem et eorum successoribus, quod habebam et habere poteram apud Pontysaram videlicet in vico de Aneri et in territorio de Rourai quod vocatur la Haie Milescent et in valle de sub nemore de Aneri et in valle de Valle Gerout et in territorio de Maloesel et inter vallem Hermer et Pontysarám, tam in domibus quam in terris vineis et aliis redditibus qui apud Pontysaram reddebantur, omnibus pertinenciis, jure atque dominio predictorum, pro trescentis libris parisiensibus de quibus jam mihi plenius extitit satisfactum. Tenendum, habendum et jure hereditario possidendum pacifice libere et quiete dictis priori... et eorum successoribus absque ulla contradictione in posterum.... Salvo jure Regis Francie Capitalis domini predictorum. Et ut hoc firmius futus temporibus perseveret, sigilli mei munimine roboravi. Actum , mense majo.