École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Hôtel-Dieu de Pontoise » Cartulaire » Amortissement par le chevalier Jehan de Champagne.

Amortissement par le chevalier Jehan de Champagne.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 80.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis Johannes de Campaniis miles, salutem in Domino. Notum facimus quod cum Petrus de Croiaco armiger vendidit... conventui Sti Antonii juxta Parisius vineam de Clauso continentem circiter unum arpentum. Item dimidium arpentum prati subtus ipsam vineam. Item campipartem trium jornalium &dimidium terre et feodum de Wagnero quod Robertus de Montigniaco tenet ab ipsis religiosis, que omnia dictus Petrus a nobis in feodum tenebat, nos venditionem... concedimus in manu mortua... sine aliqua redevencia et alio onere quocumque, salvis tunc tredecim den. annui redditus ecclesie de Campaniis debitis, in quibus nullum jus habemus... et garantizabimus contra fratres &sorores nostros. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus apposuimus. .