École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Orléans, [avant le 1er août] 1155

Manasse, évêque d'Orléans, reconnaît au chapitre de Sainte-Croix le droit d'élire son doyen et de toucher les revenus durant la vacance, sauf les droits des archidiacres.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 2
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In domo Domini, quæ pacis et concordiæ domus est, præcipue providendum est ut unitas conservetur. Et quia in scissura mentium non habitat Deus, si quando dissenciones aut scandala in ea oriuntur, rectores ecclesiarum, quibus specialiter incumbit et expedit, disidiæ et negligentiæ arguendi sunt, nisi discreto ipsorum moderamine et consilio sopiantur. In nomine igitur sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Manasses, Dei patientia Aurelianensis ecclesiæ humilis minister, præsenti scripto curavi memoriæ commendare, post decessum domni Stephani, venerabilis ejusdem ecclesiæ decani bonæ memoriæ, inter nos et capitulum Sanctæ Crucis de eloctione decani, ad quos videlicet, ad nos vel ipsos, illius substitutio specialius pertineret, contentionem extitisse. Erant enim qui suggerebant nobis substitutionem decani ad jus episcopale pertinere. Capitulum autem in contrarium asserebat quod decedente decano suo, ex jure antiquo et consuetu line, suum erat decanum sibi eligere, et honesti viri de eodem capitulo parati erant sub juramenti assertione probare se vidisse decanum per eleclionem capituli in Aurelianensi ecclesia subrogari. Nos siquidem, veritate diligentissime inquisita, pro pace et unitate inter nos reformanda, communicato cum religiosis viris consilio, jus ecclesiæ cognovimus, et capitulo Aurelianensi facultatem eligendi decanum ita concessimus quod, decedentibus decanis suis, libere illis in perpetuum liceat decanum sibi eligere, et quandiu sedes vacua fuerit, redditus omnes decaniæ, præter eos qui ad archidiaconatum pertinent,eidem capitulo integro ex jure habendos recognovimus et concessimus. Huic ergo concessioni nostræ nulli personæ fas sit aliquo in modo posterum contraire. Præterea de cœna quæ a Domino Jesu Christo imminente ipsius passione, quando pedes lavit discipulorum, humiliter celebratata est, et cujus repræsentatio Apostolis et ipsorum Vicariis specialiter in exemplum et formam humilitatis injuncta est et relicta, et de luminari quod agitur, humili canonicorum petitione statuimus quod utrumque annis singulis, cœnam videlicet et luminare, sive Aurelianis præsentes sive absentes simus, secundum antiquum morem Ecclesiœ de nostro faciemus, adicientes quod in diebus nostris neutrum deprecabimur, et sub anathemate prohibentes ne ullo modo nobis vel successoribus nostris tempore aliquo a capitulo condonentur. Ut hæc autem perpetuæ stabilitatis obtineant munimentum, sigilli nostri auctoritate subterfirmavimus.

Actum Aurelianis in capitulo Sanctæ Crucis publice .

Datum per manum Algrini Cancellarii.