École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 15 septembre 1259

Le chapitre de Sainte-Croix, pour encourager la bonne culture des vignes par les curés, assigne au paiement de leurs dettes, après leur mort, les fruits de leurs vignes convenablement façonnées, si leurs meubles ne suffisent audit paiement ; s'ils n'ont pas de dettes, ces fruits seront appliqués aux besoins de la cure, sans préjudice des prières et des anniversaires.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 440.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis decanus et capitulum Aurelianense salutem in Domino. Noverint universi quoddivine pietatis intuitu et quia juri consonum videtur, omnibus presbiteris parrochialibus in decanatu Aurelianensi constitutis et eorum successoribus concedimus in perpetuum quod, quandocumque ipsos decedere contigerit, vineis suis jam cum fossorio et sarpa factis, de fructibus illarum defunctorum presbiterorum debita persolvantur, si alias de mobilibus eorumdem solvi non possent. Si vero debitis obligati non fuerint, predicti fructus de consilio decani per manus executorum suorum in utilitatem presbiteratuum converterentur, ita tamen quod pro defunctis presbiteris fiant orationes diebus dominicis, prout moris est, in suis ecclesiis, et ipsorum anniversaria annuatim in ipsis ecclesiis celebrentur. In hoc autem consideravimus utilitatem ecclesiarum parrochialium evidentem, ut ad ipsarum ecclesiarum vineas excolendas et bene faciendas parrochiales presbiteri facilius provocentur. In cujus rei memoriam et munimen sigillo nostro fecimus presentem litteram sigillari. Datum in capitulo generali .