École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Brienne, 11 février (3 des ides) 851

Confirmation par Charles-le-Chauve à l'église d'Orléans de biens à elle donnés par ses évêques.

  • B Copie d'après l'original. Arch. dép. Loiret, G 386.
  • C Bib. nat. de France, Moreau 1, fol. 1923.
  • D Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 35.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
  • b Baluze, Capitularia, tome II app. col. 1460.
  • c Rec. des Hist. des Gaules, tome VIII, p. 517.
D'après a.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Karolus gratia Dei rex. Si sacerdotum Christi ammonitionibus sive petitionibus benignum assensum præbemus, regiæ celsitudinis opera sustentamus. Itaque notum sit omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus et nostris, præsentibus et futuris, quia venerabilis vir Agius, Aurelianensis ecclesiæ episcopus, ad nostram sublimitatem accedens, reverenter innotuit a prædecessoribus suis atque ex eorum immitatione a se quoque quasdam villas ecclesiæ suæ in honore sanctæ et vivificæ Crucis fondatæ usibus et stipendiis canonicorum inibi Deo servientium deputatas fore. Petiitque suppliciter mansuetudinem nostram ut nostræ auctoritatis scriptum fieri juberemus, per quod earumdem villarum ab antecessoribus suis, ut dictum est, et ab eo rationabiliter facta deputatio nostris et futuris temporibus sine suorum successorum aut alterius personæ immutatione maneret inviolabilis et intacta. Sunt autem earumdem villarum vocabula hæc : Massiacus cum villis et appenditiis suis, cella sancti Martini, et Silgiacus cum villis et adjacentiis suis ;1 ex abbatia vero Sancti Liphardi Termeneus etiam cum appendiciis suis, Brissiacus cum integritate sua. Nos igitur admonitionem sive petitionem ejus clementer excipientes, hoc altitudinis nostræ præceptum fieri jussimus, per quod præcipimus atque firmamus ut præscriptæ villæ, cum omnibus eorum rerum adtinentiis et appendiciis, absque cujuslibet immutatione aut substractione, præscriptæ Sanctæ Crucis ecclesiæ canonicorum usibus et stipendiis, nostris et futuris temporibus, perpetua lege habeantur et teneantur ; videlicet ut quicquid ex eis juste et rationabiliter fieri potest, utilitalibus et necessitalibus memoratorum clericorum, secundum administrationem proprii pontificis, semper præbeat augmentum et supplementum. Ut autem hæc magnitudinis nostræ confirmatio pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, de anulo nostro subter eam jussimus sigillari.

Bartholomeus notarius ad vicem Hludovici recognovit 1 : [et subscripsit] ?)

, in Karoli gloriosissimi regis. Actum in villa Breonna, in Dei nomine feliciter. Amen.


1 Ces cinq mots, que donnent la copie des Archives du Loiret, la copie de Dom Géron (coll. Moreau), manquent dans la copie de Baluze.
3 « Sur parchemin, 16 pouces de hauteur, 26 de largeur. Collé sur papier et mutilé en quelques endroits. Trace du sceau plaqué. » (Dom Gérou, 27 mars 1765.)

1 (mauvaise copie de notes tironniennes