École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » [1146-1185]

Manassé, évêque d'Orléans, reconnaît avoir donné, sans droit et sans l'aveu du chapitre à l'abbaye de la Cour-Dieu, les terres d'Ingrannes et les bois appartenant au chapitre, sauf 120 arpents de bois, pour 16 livres de cire par an.

  • B Bib. nat. de France, lat. 12739, fol. 496. Copie de Dom Estiennot. Ex Libro Rubeo ecclesie S. Crucis Aurelianensis.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Manasses, Dei patientia ecclesie Aurelianensis minister humilis, omnibus in Christo fidelibus salutem. Sciant omnes quicunque verba hujus scripture legerint vel audierint quoniam nos, tam pretio quam precibus abbatis et monachorum Curie Dei circumventi, quidquid ipsi habent tam in terra apud Ingraniam quam in nemoribus ipsis que pertinent ad jus et dominium ecclesie Sancte Crucis, preter sexcies viginti arpennos nemorum, injuste et sine conscientia capituli eisdem monachis donavimus, tali tamen conditione quod singulis annis redderent ecclesie Sancte Crucis XVI libras cere ; quod ideo confitemur et testificamur ne concessio talis a nobis facta in damnum et prejudicium ecclesie veniat in futurum.