École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Lorris, [ap. 3 août] 1124

Louis VI confirme au chapitre la possession de Villepion et du clos de vignes de Couasnon.

  • A Original. Arch. dép. Loiret, G 371.
  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 65.
  • a Musée des Arch. départementales, p. 68.
  • b Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après b.

In nomine sanctæ2 et individuæ Trinitatis. Ego Ludovicus, Dei misericordia in regem Francorum sublimatus. Notum fieri volo cunctis fidelibus tam futuris quam instantibus quod Johannes, venerabilis Dei gratia Aurelianensium episcopus, Stephanus quoque, Sanctæ Crucis decanus, et Archembaudus subdecanus et præpositus, Majestatis nostræ præsentiam humiliter adiere, postulantes ut villam, quæ Villare pium dicitur, et clausum vinearum quod apud Cosnonium situm est, quæ ipsi capitulo Sanctæ Crucis ad communes usus capituli dederant et concesserant, nos quoque eidem capitulo jure perpetuo concederemus, et quod ipsi inde fecerant confirmaremus. Nos vero dignam eorum peticionem repellere indignum judicavimus, et prædictum donum et concessionem corum volumus et approbamus, et regiæ Majestatis auctoritate in perpetuum confirmamus, et brenagium nostrum, quod in prædicta villa, Villari pio videlicet, habebamus, pro peccatorum nostrorum remissione in perpetuum dimittimus, et eandem villam ita ab omnibus consuetudinibus et exactionibus perpetuo liberam esse concedimus, quod nos vel heredes nostri vel famuli vel ministeriales nostri nichil penitus ibi amplius habeamus aut exigamus. Quod ne valeat oblivione deleri, scripto commendavimus ; et ne possit a posteris infirmari, sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere subterfirmavimus. Actum Lorriaci publice .

Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa.

S. Stephani dapiferi. S. Gisleberti buticularii. S. Hugonis constabularii. S. Alberici chamerarii.

Data per manum Stephani cancellarii. 1


1 Au xve siècle on a écrit au dos : « Carta Ludovici regis de libertate data ecclesie pro villa de Villepion et Couanum. " Le clos du Grand-Coigny tenait à la " rue à aller à Couasnon ». — Inv. des titres de Sainte-Croix (Arch. du Loiret, G. 164) p. 274.
2 L'e final est cédillé dans tout cet acte.

1 (Monogramme).