École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Bourges, 21 septembre 1278

Guy, archevêque de Bourges, reconnaît les libertés de l'église de Maray et restitue à l'archidiacre de Sully 10 sous tournois indûment exigés comme quête du curé de Maray.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G.1
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In nomine Domini Amen. . Per hoc publicum instrumentum pateat omnibus evidenter quod in presentia mei, magistri Johannis de Altavilla, publici auctoritate domini pape notarii, et testium subscriptorum, reverendus in Christo pater frater (sic) Guido, Dei gracia Bituricensis archiepiscopus, Aquitanie primas, dixit et confessus fuit quod ei legitime constabat tam per antiqua instrumenta quam per testes ydoneos et fidedignos quod ecclesia de Mazeyo, Bituricensis dyocesis, que spectat ad presentacionem decani et capituli ecclesie Aurelianensis, libera et immunis est et esse debet ab omni exactione, questa, procuratione, synodo et a parata archidiaconi et archipresbiteri, racione receptionis et procuracionis consuete que debetur a capitulo Aurelianensi cuilibet archiepiscopo Bituricensi semel in vita in ecclesia Aurelianensi. Et quia dictus dominus archiepiscopus in sua novitate receperat a dicto rectore de Mazeyo, Bituricensis dyocesis, decem solidos turonensium ratione queste quam consuevit habere a rectoribus ecclesiarum dicte dyocesis Bituricensis, idem dominus archiepiscopus reddidit domino Roberto de Chanlitre, archidiacono Soliaci in ecclesia Aurelianensi et canonico Bituricensi, dictos decem solidos nomine et vice dicti rectoris. Actum anno, mense et die predictis, in domo fratrum predicatorum Bituricensium, presentibus venerabilibus viris decano Bituricensi, magistro Bovino, priore de Salis Bituric, dicto domino Roberto de Chanlitre, magistro Andrea de Sancto Porciano, archidiacono de Borbonio, magistris Renerio de Senonis, Johanne de Bregniaco, Johanne de Paris, canonicis Bituricensibus, testibus vocatis et rogatis, et aliis.

Ruche : Fleur de Lys fleurie

Et ego predictus magister Johannes de Altavilla, publicus auctoritate domini pape notarius, premissis presens interfui et de mandato dicti domini archiepiscopi presens instrumentum confeci et scripsi et in publicam formam redegi signoque meo signavi rogatus.


1 Copie du même acte, datée du 3 avril 1410, aux Archives du Loiret G. 343.