École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » [1168-1177]

Le cardinal Jean de Naples, avec l'assentiment du pape, conseille à l'église d'Orléans de repousser les exigences du Saint-Siège contraires aux coutumes.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 30.
  • C Bib. nat. de France, Baluze 137, fol. 275; aussi d'après le cartulaire.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Joannes Neapolitanus, indignus presbyter cardinalis, carissimis amicis Hu[goni] decano et universo capitulo Aurelianensis ecclesiæ salutem et sincerum amorem. Nos diligentes honorem vestrum et ecclesiæ vestræ loqnti sumus cum Domino Papa, ut non gravaret vos vel ecclesiam vestram, nec cogeret mutare in aliquo consuetudines vestras. Ipse autem respondit nobis sic, dicens : « Nos quidem non possumus facere quin rogali aliquando rogemus ; et sæpius etiam præcipimus ad instantiam multorum, quibus negare non possumus quin faciamus pro eis. Sed nolumus quod, propter preces nostras vel præcepta, Aurelianensis ecclesia vel alia quælibet facial contra consuetudines suas, et præsertim contra illas quas juramento firmavit. » Cum ergo interrogaremus eum si vellet quod hoc vobis scriberemus, præcepit quod verbum suum literis nostris vobis aperiremus. Noveritis ergo quia hæcest voluntas ejus quoniam, si pro aliquo vos rogaverit vel præceperit quod sit contra consuetudinem vestram, non gravabit eum si vos non satisfeceritis ei. Hoc quidem de conscientia sua vobis scribimus ex parte sua, et super hoc testes vobis sumus, et semper, quotiens oportuerit, erimus.