École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Orléans[1079 ou 1080]

Raymond, pour une livre de cire par an, payable à Sainte-Croix, confirme à Saint-Pierre de Cluny et aux moines de Pont-aux-Moines, les terres de Chenevière et « Masiuncellas », que son oncle Engerbaud avait données2

  • B Copie de Dom Gérou, de l'abbaye de Saint-Benoît, le 4 août 1765. Bib. nat. de France, Moreau 31: 86. Tiré du cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans.
  • a Recueil des Chartes de l'abbaye de Cluny (Documents inédits) tome IV, p. 674.
  • b Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après b.

In Christi nomine. Ego Raimundus qui beneficium ex rebus Sancte Crucis per largitionem domini Rainerii, episcopi Aurelianensis, teneo, notum esse volo cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie curam gerentibus quia postulaverunt me monachi Cluniacensis monasterii ut eis terram que dicitur Cannaveria et aliam terram quam Masiuncellas vocant, quas avunculus meus Ingelbaldus Sancto Petro Cluniacensi et monachis qui in loco qui dicitur apud Pontem Unsantie1 deserviunt cum omnibus appenditiis suis, reliquerat, pro redemptione anime ejusdem avunculi mei et matris sue et mee, et ut domnum Gerardum monacum faciant concedo, et concedente domno R[ainerio] Aurelianensi episcopo, cujus largitione prefatum beneficium habebam, ceterisque parentibus et amicis meis concedentibus, sicut petierant, voluntati eorum concessi, eo pacto ut, unoquoque anno in festivitate sancte Crucis que est in maio, prefati monasterii monachi episcopo (sic) (ecclesie ?) Sancte Crucis libram unam cere pro recognitione exsolvant ; quod si in prefata cera reddenda tardi extiterint, postmodum reddant et rem suam non perdant. Hec vero cartula ut sit firmior manu propria subterfirmavi.

S. Rainerii Aurelianensis episcopi. S. Helgodi decani. S. Hugonis precentoris. S. Renehonis subdecani. S. Mauritii archidiaconi.

Datum Aurelianis publice anno Philippi regis XX.

S. Odonis cancellarii.


2

Immunité accordée par Philippe I aux possessions des moines de Cluny en Orléanais, spécialement au domaine de Pont-aux-Moines, qu'il leur donne. — Orléans, 1075.(Bib. Nat. Moreau 81 : 86 vº, « Tiré du Trésor de l'église Sainte-Croix d'Orléans ». D. Gérou, 31 août 1765) C'est la charte 63 du Grand cartulaire de Cluny, 2e vol. in-fº côté B., chapitre de S. Hugues, fol.152 vº. Une copie du même vol. de Moreau, fº 85, faite en novembre 1787 par Lambert de Barive, est bien meilleure. Nous la suivons. Elle est intitulée : « Preceptum Philippi regis de territorio Aurelianensi ad pontem Ossantie. « Pub. Recueil des Charles de l'abbaye de Cluny, t. IV, p. 591.)

« In nomine sancte et in livi lue Trinitatis. Ego Philippus, Dei gratia, Francorum rex, notum fieri volumus cunctis fidelibus sancte matris ecclesie tam presentibus quam futuris quod quidam fratres et monachi Cluniasensis monasterii adiere serenitatem nostram humiliter postulantes quod in territorio Aurelianensi quandam terram de dominio nostro ad pontem Ossantie Cluniasensi ecclesie concederemus, et terram illam cum ea terra quam Ingelbaldus miles cognomine Mansellus eisdem fratribus concesserat et terras illas quas fideles illis largiti fuerant vel largituri erant aut ilii fratres pretio redempturi erant in supradicto Aurelianensi territorio, ab omni consuetudine et exactione nisi que fratribus redderentur, de cetero liberas et absolutas et quietas esse pro redemptione anime nostre et predecessorum nostrorum in futurum clamaremus. Quorum petitioni annuendo prout ipsi fratres postulaverant concessimus, et ut in perpetuum firmum et inconcussum permaneret nostri nominis karactere et sigillo nostro inde scriptam kartulam istam firmari et corroborari manu nostra signando precepimus.

S. Hugonis, fratris regis
S. Frederici dapiferi. S. Hervæi magistri pincernarum
S. Hugonis constabularii.
S. Hugonis (1) camerarii.
S. Hugonis de Pusiaco. S. Warini de Belismo.
S. Wiberti de Soisiaco.

Actum publice † Aurelianis anno incarnati Verbi Mº LXXV, regnante Philippo rege anno XVIº.

Godfridus Parisiorum episcopus, regis concellarius, relegendo laudavit. ».

1 « L'Osance est la petite rivière qui forme une partie du canal d'Orléans. Elle prend sa source dans la forêt, passe près le village d'Ingranne, Combreux, forme le canal qui est près le prieuré de Saint. Jérosme, appellé le Pont-aux-Moines, et se jette dans la Loire auprès du village de Combleux ». C'est le Cens.

1 Monogramme