École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » [1211]

Le chapitre d'Orléans répond à Philippe-Auguste qu'il différera de lancer l'interdit, tant que le droit écrit ne l'y contraindra pas ; il recommande l'évêque à la bienveillance du roi.

  • B Copie. Bibl. nat. de France, Baluze 128, fol. 306.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Philippo excellentissimo domino, Dei gratia Francorum regi, decanus totumque Aurelianensis ecclesie capitulum, salutem et debitam in omnibus reverentiam. Quanto dignius est nomen regum et gloria, tanto debet impendi regibus dignus honor et subjectio consummata. Reverendum patrem episcopum nostrum, quia deliquit in vos mancipatione regalium, spoliastis. Et quia propter exhortationem vestram ejus civitatem et personas civitatis supponere noluimus interdicto, nobis grates porrigitis copiosas, propensius ammonentes quod regale decus a nobis in tam pia constantia conservetur et interdictum quantum poterimus differatur. Testis enim est Dominus, cogitationum cognitor et scrutator, quod nos regnum et salutem regni totis visceribus diligentes, secundum nostre modicitatis effectum vestre majestatis magnificentiam ampliamus, et differemus generalem sententiam promulgare donec jus scriptum nos contigerit perurgere. Nos igitur que regum sunt regibus et que Dei sunt Deo reddere cupientes, vestram excellentiam exoramus quatinus tam pium, tam honestum episcopum in favorem vestrum et gratiam admittatis, ne forte, quod absit, per rigorem justitie compellamur promulgare generaliter interdictum, si cor vestrum nimium fuerit induratum. Scripture sacre profert judicium quod a fidelibus est plene regibus defferendum. Divinum monitum perfecte sequitur qui partem regiam fovere sicut expedit comprobatur.