École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Thomas d'Epernon » Cartulaire » De 1165 à 1195

« Quarta de decima molendini nostri de Chaufor quod est situm apud Gaseran. »

  • B Double queue de parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2330 (ancienne cote : n° 51 ter de la liasse).
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« Ego Eva dicta abbatissa de Edera totusque ejusdem ecclesie conventus notum fieri volumus presentibus et futuris : quod nos monachis sancti Thome Sparnonensis et presbitero de Gaseran pro decima molendini nostri de Chaufor quod situm est apud Gaseran dimidium modium bladi annis singulis debemus, quem nos eis a quocunque dictum molendinum tenebitur reddi faciemus terminis istis : in natale domini duos sextarios, in pascha duos, duos. Quociens autem sive a domino Symone de Gaseran qui modo dictum molendinum nostra voluntate tenet sive a nobis ad firmam tradetur, firmarius dictis monachis ad vincla fidem et bonam securitatem faciet, quod eis de pretaxata annona dictis terminis satisfaciet. Quod ut ratum sit scribi fecimus et sigillo capituli nostri ob custodiam pariter et memoriam communiri. »