École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Thomas d'Epernon » Cartulaire » 1202

Simon de Montfort partant pour la croisade reçoit 40 livres et confirme les priviléges du prieuré.

  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

Ego Symon de Monteforti notum facis presentibus ac futuris quod cum in adjutorium Hierosolamitane peregrinationis quam facturam Deo volente proposueram, Robertus, tunc prior sancti Thome Sparnonensis, quadraginta libras libere et caritative michi dedisset ; presentem cartulam prefate domni monachorum duxi indulgendam que perpetue testificet donum istud, et alia si que idem Robertus temporibus suis, nomine prioratus sui michi fecit, voluntaria fuisse, et non ex debito necessitatis extorta. Volo enim et concedo et confirmo predictis monachis et hominibus sive hospitibus eorumdem libertates et immunitates quas antecessorum meorum temporibus habuerunt, et quas antecessores mei eisdem concesserant, et easdem illibatas observari precipio. Nulli ergo heredum aut successorum meorum liceat dictos monachos aut homines sive hospites eorum indebitis exactionibus gravare, aut contra cos occasionem accipere malignandi. Quod si quis fecerit, si commonitus sicut justum fuerit non emendaverit, pena que in carta antecessoris mei Almarici, domini de Monteforti, hujusmodi malefactoribus imposita fuisse dignoscitur, presentis cartule infractori, quicumque fuerit, imponatur. Quod ut ratum sit scribi feci, et sigilli mei munimine firmavi. Testibus hiis : Simone de Gaseran, Sevino Gorloen, Hermoino de Bertoldicuria, Petro Gorloen, Phillippo Charbonel. Actum solempniter apud Gambez, anno dominice incarnationis Mº CCº secundo1.


1 Cette pièce manque aux archives d'Eure-et-Loir. Nous la donnons d'après les copies de Gaignères et de Moreau. Le parchemin avait quatre pouces de haut sur six de large et conservait une double queue de parchemin dont le sceau était perdu.