École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Thomas d'Epernon » Cartulaire » Juin 1230

Les novales de Rambouillet.

  • B Cartulaire de Saint-Magloire.
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

Fratres capituli Majoris Monasterii et frater Garinus, divina miseratione minister eorum humilis, universis tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod inter nos ex una parte, et religiosos viros abbatem et conventum Sancti Maglorii ex altera, verteretur contentio super decimas novalium de Haya de Blarini infra fines parochie de Ramboileto contentorum, laboribus et expensis parcere volentes, de consilio bonorum virorum, inter nos amicabiliter composuimus in hunc modum. Nos in predictis novalibus singulis annis medietatem perciepiemus, dicti vero abbas et conventus Sancti Maglorii aliam medietatem similiter percipient annuatim libere et quiele. Et quia in predicta parrochia lapsu temporis poterunt fieri novalia, ne lis inter nos et illos valeat suscitari, volumus et concedimus de novalibus amodo faciendis in dicta parrochia, dicti abbas et conventus Sancti Maglorii medietatem decime percipient annuatim ; nos autem aliam medietatem percipiemus similiter libere et quiete. Si quis vero super decimis novalium factarum et faciendarum processu temporis dictos abbatem et conventum S. Maglorii vellet molestare, nos et dictus abbas et conventus Sancti Maglorii in expensis communibus decimas dictarum novalium defendere teneremur. In cujus rei memoriam et munimen litteras istas sub cirographo scriptas sigillorum nostrorum impressionibus fecimus ad majorem firmitatem in perpetuum roborari. Actum 1. »


1 Cette pièce et le nº 38 nous ont été fournis par le grand Cartulaire de Saint-Magloire de Paris. (Bibl. nat., mss. lat. 5413, fol. 299.) (A. D.)