École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Thomas d'Epernon » Cartulaire » 2 mai 1270

« Guillelmus de Housso super decimis. »

  • B Les queues de parchemin manquent. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2333 (ancienne cote : n° 48 bis de la liasse).
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

(Extrait) « Universis..... officialis Carnotensis, salutem in Domino. Noveritis quod inter religiosos viros abbatem et conventum Majoris Monasterii et priorem et conventum Sancti Thome de Sparnone ex una parte, et Guillelmum de Housso, militem ex altera, orta esset materia questionis super eo quod dicti religiosi dicebant quod dictus miles injuste levaverat decimas terrarum..... quarum dictus prior..... partem propriis expensis excolebat, in reliqua vero parte religiosi predicti verum dominium, censivam, terragium et campipartem habebant ; alia vero pars crat infra metas parrochiarum in quibus dicti religiosi jus patronatus habebant... dicto milite contrarium asserente..... Tandem comparentibus in jure coram nobis..... dictus miles confessus fuit se nullum jus habere percipiendi predictas decimas.... et dictas decimas totaliter resignavit..... Promisit etiam dictus miles se procurare quod Reginaldus Dardanne et Petrus de Housso, armigeri, de quorum feodo dicebat dictas decimas movere compositionem et concessionem... concedent...... Constituti postea in jure coram nobis predicti Guillelmus, miles, Raginaldus et Petrus, armigeri omnia concesserunt...... sub pena sexaginta librarum turonensium...... Nolumus autem quod per ea que in presentibus continentur presbitero parrochiali aliquod prejudicium generetur. In cujus rei, etc. Datum . »