École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Thomas d'Epernon » Cartulaire » Octobre 1220

« Galeranus de Stanno vendit tria quarteria vince. »

  • B Double queue de parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2322 (ancienne cote : n° 52 bis de la liasse).
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« Ego Bartholomeus decanus Sparnonis, universis presens scriptum inspecturis notum facio quod Galeranus de Stanno vendidit Philipo, priori Sancti Thome de Sparnonc ; tria quarteria vinee que fuit de censiva dicti prioris, et sita in cultura vinearum Sancti Thome. Hanc autem vendicionem Maria, uxor dicti Galerani, coram me et coram pluribus benigniter concessit, et quicquid in predicta vinea habebat in manu mea resignavit, et iidem dedit quod super hanc vendicionem dotalicium ulla tenus de cetero reclamaret, et si forte aliquis dictum priorem vel domum Sancti Thome super hanc vendicionem vexare voluerit, ipsa tenetur per fidem suam hanc vendicionem, salvis expensis dicto priori vel domui prenominate, pro posse suo garantizare. Et ut istud firmum teneatur ad utrius que partis peticionem precens scriptum sigilli mei muniminc roboravi. Datum 1 »


1 Voyez n. 17.