École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Thomas d'Epernon » Cartulaire » 25 avril 1231

« De prato juxta grangiam Harmeroi. »

  • B Double queue de parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2324 (ancienne cote : n° 38 bis de la liasse).
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« Ego Drocho, miles de Resieus, universis presentes litteras inspecturis notum facio me voluisse et concessisse quoddam scambium factum inter priorem et conventum Sancti Thome de Sparnone ex una parte, et Johannem de Nigeriis ex altera, super quibusdam pratis quorum unum situm est in censiva mea juxta granchiam suam de Hermerai, et aliud situm est aput Coudrai in censiva eorumdem, salvis censibus utriusque partis. Ita tamen quod ego Drocho, a dictis monachis annuatim sex denarios tantum modo percipiam censuales, et justiciam quam antea in dicto prato percipere consuevi. Dicti vero monachi de prato de Coudrai a dicto Johanne de Nigeriis annuatim eodem festo sex similiter denarios percipient censuales et justiciam quam antea in dicto prato de Coudrai percipere consueverunt. Hanc autem conventionem Jaquelina, uxor mea, spontanea nec coacta et Simon et Droinus filii mei, voluerunt et concesserunt fide prestita corporali. In cujus rei testimonium et munimen litteras presentes contuli dictis priori et conventui sigilli mei munimine roboratas. Actum . »