École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Thomas d'Epernon » Cartulaire » Septembre 1256

« Domus Simonis Ribaldi apud Sparnonem. »

  • B Double queue de parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2325 (ancienne cote : n° 53 bis de la liasse).
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis, salutem in domino. Noveritis quod in nostra presencia constituti Aubertus, dictus Chaous, et Agnes ejus uxor, commorantes et manentes in quadam domo sita in castro Sparnonensi que fuit defuncti Simonis dicti Ribaldi, parentis ipsius Agnetis, confessi fuerunt coram nobis quod predicta domus movet de censiva prioris Sancti Thome de Sparnone, et quod dicti Albertus et Agnes, ejus uxor, sunt et fuerant ex quo prime manserunt in dicta domo, hospites ejusdem prioris et esse debent quamdiu ibidem mansionem fecerint : promiserunt etiam coram nobis dicti Albertus et Agnes, ipsius uxor, quam quamdiu in dicta domo manebunt, justiciabunt se per dictum priorem, et eidem priori parebunt in omnibus sicut alii hospites ejusdem prioris faciunt seu facere consueverunt, sine advocacione alterius dominii sive fori. In cujus rei testimonium et munimen ad peticionem dictorum Alberti et ejus uxoris presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus apponendum. Datum . »