École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Thomas d'Epernon » Cartulaire » Juillet 1248

« Capella de Houderpont, unum sextarium bladi in molendinis de Vado. »

  • B N° 49 de la liasse. Double queue de parchemin.
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« Ego Johannes de Maeroliis, miles, universis presentes litteras inspecturis salutem in domino. Noverint universi quod cum Hugo dominus de Metenone, miles, Agnetem filiam meam primogenitam duxisset in uxorem, ego Johannes de Maeroliis, miles, eidem Hugoni dedi in maritagium cum predicta Agnete, filia mea, quicquid habebam in molendinis de Vado, versus Petras videlicet medietatem per omnia ita tamen quod predictus Hugo et Agnes uxor ejus et eorum heredes sive alius quicunque dictam medietatem dictorum molendinorum possidebunt, presbitero qui pro tempore deserviet in capella de Houderpont, unum sextarium bladi quod Simon, quondam avus meus, dicto presbitero de Houderpont legaverat in elemosinam, pro anniversario suo annuatim faciendo, de ipso eodemque blado quod lucrabuntur dicta molendina, sine pejoratione aliqua, singulis annis reddere tenebuntur. Quod si contigerit dicta molendina tradi ad admodiationem ; ille qui predicta molendina ad admodiationem tenebit, erga supradictum presbiterum de Houderpont, fide media, tenebitur ipsi reddere unum sextarium bladi sicut divisum est supra ad supradictum terminum. Presbiter vero qui pro tempore deserviet in capella de Houderpont anniversarium meum et Alicie, uxoris mee, post decessum nostrum una cum anniversario predicti Simonis, avi mei et Agnetis, uxoris sue, singulis annis facere tenebitur. Hec autem omnia prout superius sunt expressa et narrata voluerunt et concesserunt predicti Hugo, et Agnes uxor ejus. In quorum omnium premissorum et singulorum testimonium et munimen seu confirmationem, ego predictus Johannes de Maeroliis, miles, et predictus Hugo miles et dominus de Metenone, assensu et voluntate predictarum Alicie et Agnetis uxorum nostrarum, presentes litteras sigillorum nostrorum fecimus munimine roborari. Actum »