École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » Circa a. 1180

De libertate domus nostre de Brueriis.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 131, 1. 2, nº 5.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Mauricius, Dei gratia, Parisiensis episcopus, tam posteris quam presentibus notum fieri volumus quod Guarinus, filius Reinaldi de Grangiis, dedit monachis Sarnaii, in perpetuam elemosinam, dominium et justiciam totius teneture Guiardi, filii Johannis carnificis, libere et quiete possidendum, salvo sibi censu suo XVIII denariorum, quos jam dicto Guarino reddent prefati monachi Sarnaii, . Insuper et in presencia nostra fidem dedit, quod anno, quo miles fiet, hanc elemosinam concedet. Concessit hanc elemosinam uxor ejusdem Guarini, Gersendis nomine, et Matildis de Ruol, ad cujus feodum pertinet prescripta tenetura. Plegii vero concessionis faciende, anno quo miles fiet sepedictus Guarinus, sunt hii : Radulfus de Faberiis ; Matildis de Ruol et Hugo filius ejus ; Simon Poleta ; Robertus de Fusci. Hujus rei testes : Bartholomeus, decanus de Sarcleiis ; Willelmus, clericus de Paleisol ; Clemens, presbiter de Brueriis ; Robertus de Repenti ; Henricus de Doleinvilla ; Letoudus Eremberti ; Simon Tibboudi ; Anxellus de Boissi et Willelmus frater ejus ; Guiardus custurerius.