École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1233

De confirmatione rerum abbatiæ in feodo Bucardi de Bavencuria.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 131, l. 2, suppl.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Bucardus de Bavencuria, armiger, notum facio universis presentes litteras inspecturis [quod concedo et hac presenti c]arta confirmo ut monachi Vallium Sarnaii omnes terras, vineas....... in feodo meo habeant, in perpetuum pacifice et quiete, et vo[luntatem suam ubicumque facia]nt et tradant eas cui voluerint excolendas, sine contradictione vel [retentione mei vel heredum] meorum, ita quod ego vel heredes mei nichil in predictis poterimus [reclamare, preter duodecim] solidos parisienses, qui solventur michi et heredibus meis a dictis monachis, . Hec omnia Gersendis, mater mea, voluit et concessit, [et quod contra] nunquam veniret, per se vel per alium, ratione dotalicii vel alia quacumque occasione, fidem prestitit corporalem. Ego vero Guillelmus de Roscio, miles, de cujus feodo movent dicte terre, [hec] omnia supradicta, volui et concessi pro me et heredibus meis, salvo jure alieno. In cujus rei testimonium et perpetuam firmitatem, ego Bucardus et ego Guillelmus predicti, presentem [cartam] sigillis nostris fecimus roborari. Actum .