École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 2 nov. 1197

Abbatis Gandregisili " de censiva apud Demunval.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 6, l. B, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Notum sit presentibus et futuris quod ego Reginaldus, abbas Sancti Wandregisili, et ejusdem loci conventus, concedimus et presens scriptum attestatione sigilli nostri confirmamus monachis de Sarnaio, quicquid tenent de censiva nostra apud Demunval, de nobis tenendum in perpetuum per duplicem censum, ita tamen quod de omnibus vineis, que de censiva nostra sunt, ad pressorium nostrum de Demunval singulis annis pressorare ex consuetudine venient. Pactum vero est inter nos et predictos monachos de Sarnaio, quod in prefato dominio nostro de Demunval a modo nunc transeunte nec vineam emere poterint, nisi assensu abbatis et conventus nostri. Hec autem convencio facta et confirmata est in capitulo Sancti Wandregisili,  ; teste ipso conventu.