École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Oct. 1231

De impignoratione cujusdam decimæ apud Bercherias-Maingoti.

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 13, l. 2, nº 18.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

G[alterius], permissione divina, Carnotensis ecclesie minister humilis, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino : Noverit universitas vestra quod Renoldus, clericus, Odelina et Menendis, mulieres de Bercheriis-la-Mengot, in nostra presentia constituti, fide prestita, pignori obligarunt ecclesie Vallium Sarneii, Parisiensis diocesis, totalem decimam suam bladi, quam percipiebant apud Bercherias supradictas, pro duodecim libris carnotensibus, de martio in martium, ad peticionem partis que primo petierit, redimendam. Johannes vero de Montirel, de cujus feodo predicta movet decima, ut dicitur, pignus istud coram nobis, fide data, laudavit pariter et concessit. Nos vero impignorationem concedentes eandem, presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri. Actum .