École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » 5 jun. 1284

Martini papæ IIIIti, de confirmatione apostolicorum privilegiorum.

  • A Original en parchemin bullé. — Inv., p. 50, l. I.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Martinus, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Vallium Sernaii, Cisterciensis ordinis, Parisiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem : Licet monasterium vestrum, sicut vestra petitio nobis exhibita continebat, nonnullis apostolicis privilegiis et indulgentiis sit munitum, illis tamen, propter negligentiam et juris ignorantiam, uti hactenus omisistis, in ejusdem monasterii prejudicium et gravamen : quare super hiis peciistis eidem monasterio apostolice sedis providencia subveniri. Nos igitur indempnitati prefati monasterii volentes in posterum precavere, presencium vobis auctoritate concedimus ut eisdem privilegiis et indulgentiis, dummodo eis non sit per prescriptionem vel alias legitime derogatum, negligencia seu omissione hujusmodi non obstante, uti de cetero libere valeatis. Nulli ergo, etc.............. Datum apud Urbem Veterem, .