École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mai. 1236

" Carta Guidonis et Agnetis, de terra de Fossa juxta Tilleium. "

  • A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 78, l. 7, nº 22.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, Petrus, decanus de Portu-Mauri, salutem in Domino : Ad noticiam singulorum proveniat quod Agnes de Tylli, relicta Guidonis de Tilli, quitavit et omnino reliquit abbati et conventui de Vallibus Sarnaii terram illam quam ipsa Agnes et dictus Guido, quondam maritus suus, predictis abbati et conventui vendiderunt, que terra vocatur terra de Fossa, sita apud Tylleium ; quam terram Heloys de Fors de predictis abbate et conventu tenuit1 ; tenendam dictis abbati et conventui, et in perpetuum possidendam, pro viginti solidis parisiensibus. Dicta vero Agnes, in viduitate sua, coram nobis, super sacrosancta, juravit et affidavit quod in predicta terra, ratione maritagii nec aliqua alia causa, per se nec per alium nichil deinceps reclamabit. In cujus rei testimonium, ego dictus Petrus presenti scripto, cum sigillo dicte Agnetis, sigilli mei munimen apposui. Testibus hiis : Ricardo, presbitero sancti Nicholai de Vernonel ; Hugone, quondam presbitero de Portu Villari ; Osmondo de Tilli, et pluribus aliis. Actum .


1 Ce doit être l'acre de terre baillé à cens le 1er mars 1221 à Guillaume de Fours. Voir nº CCXXVI, p. 221.
2 Sceau en cire blanche, de forme ogivale, pendant sur cordon de fil, et représentant un fascicule de sept épis de blé noués et disposés en fleur de lis. Légende : S. Agnetis de Tilli. (Gravé.)