École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Oct. 1244

" De quodam stallo apud Nealpham, quod dedit dominus G. de Nealpha, canonicus Belvacensis, porte abbatie. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 99, l. 1, nº 5.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, dominus Guido de Nealpha, canonicus Belvacensis, salutem in Domino : Noverint universi quod Guillelmus, dictus Roollon, recognovit se dedisse et concessisse fratribus domus Vallium Sarnaii, in puram et perpetuam elemosinam, per manum portarii ejusdem loci suscipiendum et erogandum, quoddam stallum quod habebat in macello fori de Nealpha, in censiva domini de Nealpha situm, in quo carnes vendi consueverunt, cum omnibus juribus et pertinentiis suis, ad omnem inde suam faciendam penitus voluntatem : promittens, etc.............. Nos autem dictam donationem in perpetuum laudavimus et concessimus valituram, et de dicto stallo portarium dicti monasterii, nomine ipsius monasterii, investivimus, salvo tamen annuo censu duodecim denariorum, domino de Nealpha persolvendo. In cujus rei testimonium et munimen, ad petitionem predicti Guillelmi, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum .