École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Aug. 1231

" C. curie Parisiensis, de concessione Johannis de Villadavrei, de quibusdam terris apud Sanctum Nonnum. "

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 33, l. 2, nº 9.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Johannes de Villadavreti, armiger, in presencia nostra constitutus, concessit viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarneii, ut ipsi teneant de cetero in manu mortua et possideant, in perpetuum, libere et quiete, omnes terras quas ipsi tenent in presenti de ipso et suis compartionariis, abbate videlicet et conventu sancte Genovefe Parisiensis et priore de Malliaco, ut dicitur, in territorio Sancti Nonni1, tam intra clausuram porprisii granchie dictorum monachorum Vallium Serneii quam extra granchiam ; ita tamen quod debent reddere annuatim, apud Sanctum Nunnum, duodecim solidos censuales communi servienti dicti Johannis, et abbatis et conventus sancte Genovefe, et prioris predicti,  ; debent etiam dicti abbas et conventus Vallium Serneii annuatim reddere unum sextarium bladi, uno boyssello minus, dicto Johanni et heredibus suis in granchia sua apud Sanctum Nonnum, sicuti antea, ut dicitur, persolvebant. Hec autem omnia voluit et concessit dictus Johannes, salvo omni jure capitalium dominorum, a quibus dictas terras tenet, ut dicitur, in feodum. De predictis autem omnibus observandis, etc.................

In cujus rei testimonium, presenti scripto, nos ad petitionem ipsius Johannis, sigillum curie Parisiensis duximus apponendum. Actum .


1 V. nºCXCVI, p. 200.