École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 19 oct. 1184

De testamento Galterii, presbiteri de Lupicenis.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 63, l. 7, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Mauricius, Dei gratia, Parisiensis episcopus, notum fieri volumus universis, quod dominus Galterius, presbiter de Lupicenis, in presentia nostra constitutus, in testamento reliquit medietatem omnium rerum suarum mobilium ecclesie de Sarneio, alteram medietatem locis religiosis reliquit, arbitrio abbatis ejusdem ecclesie et eorum quorum consilia sibi asciverit disponendam ; rerum autem immobilium quas hereditario jure possidet, has ab eodem monasterio de Sarneio jure perpetuo possidendas reliquit ; videlicet, vineam de Aquoso, vineam de Tribus Domibus, vineam de Guerriet, octo sextarios avene perpetui redditus super vineam Aalodi. Si vero, aliquo contradicente, hec dispositio firma aut stabilis esse non potuerit, illi ad quos res ille hereditario jure devenerint prefato monasterio LXta libras parisiensis monete persolvent. Libros quoque scolasticos ecclesie Sarneii, libros vero ecclesiasticos ecclesie sue dimisit. Huic dispositioni, nomine testamenti facte, interfuerunt testes : dominus Guido abbas ; frater Willelmus ; frater Gaufridus, presbiter ; magister Petrus, capellanus noster ; frater Daniel ; frater Girardus de Herivalle ; Nicholaus ; Natalis de Roquencort ; Stephanus de Marolio, presbiteri. Actum apud Sanctum Victorem, in domo episcopali, . Quod, ut ratum et inconcussum permaneat, scripto commendari et sigillo nostro dignum duximus confirmari.