École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » 6 mai. 1284

" Matheus, dictus Halle, et uxoris ejus, de quadam pecia terre nobis vendita sita apud Tilly. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 79, l. 8, nº 19.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, decanus de Vernone, salutem in Domino : Noveritis quod Matheus, dictus Halle, et Aelicia, ejus uxor, recognoverunt se vendidisse et in perpetuum concessisse religiosis viris, abbati et conventui Vallium Sarneii, quandam peciam terre, sitam in parrochia de Tylli, inter terras dictorum religiosorum ex utraque parte, pro quadraginta tribus solidis parisiensibus, etc............

Et quantum ad hoc obligaverunt in contraplegium dictis religiosis domum suam, sitam in parrochia sancte Genoveffe Vernonensis, apud Crucem Bardellarum, inter domum Guillelmi Textoris, ex una parte, et domum que fuit Johanne la Custurière, ex altera, ad omnia dampna et deperdita sua, valore ad valorem, restauranda. In cujus rei testimonium, sigillum decanatus de Vernone presentibus litteris, ad peticionem dictorum venditorum, duximus apponendum. Actum post Jubilate.