École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Feb. 1239, n. s

" Carta magistri Garnerii, de uno modio vini albi redditus apud Vernonem. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 81, l. 10, nº 1.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Sciant omnes presentes et futuri, quod ego, magister Garnerius, filius Sellonis, assensu et voluntate heredum meorum, dedi et concessi, in puram et perpetuam elemosinam, pro salute anime mee et antecessorum meorum, abbati et conventui Vallium Sarnaii unum modium vini albi annui redditus, assignatum super vineam meam de Cailloel, sitam inter vineam Thome Touquin, ex una parte, et vineam defuncti Baldrici Rufi, ex altera, reddendum deinceps dictis abbati et conventui, singulis annis, in tempore vindemiarum, per manum meam vel per manum heredum meorum vel eorum qui dictam vineam possidebunt. Hanc autem donationem ego dictus Garnerius et heredes mei dictis abbati et conventui contra omnes garantizare tenemur. Quod, ut firmius et fidelius teneatur in posterum, presenti scripto et sigilli mei munimine roboravi. Actum .