École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mai. 1243

De venditione duodecim solidorum annui redditus, in quadam vinea apud Perrousel.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 75, l. 5.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Radulphus Quignet, assensu et voluntate Sibilie, uxoris mee, et Mabillie, matris mee, vendidi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome, clerico, fratri meo, duodecim solidos parisienses annui redditus, quos mihi singulis annis solebat, , persolvere, de quadam vinea sita in territorio de Perrousel, inter vineam Johannis Furnarii, ex una parte, et viam regis Francorum, ex altera, et quicquid in prefatavinea juris habebam, tenendum et possidendum dicto Thome et suis heredibus in perpetuum hereditagium. Pro hac siquidem vendicione et concessione predicta dictus Thomas dedit michi quatuor libras parisienses, pro recognitione et saisina, de quibus quatuor libris teneo me presentialiter pro pagato. Hanc autem venditionem et concessionem superius notatam ego dictus Radulphus et heredes mei dicto Thome et suis heredibus, tactis sacrosanctis, contra omnes tenemur garantizare. Et si dictus Thomas de dicta vendicione dampnum aliquod incurrat, ego dictus Radulphus domum meam sitam in vico de Bisiaco, inter domum Rogeri de Gaani et domum Roberti, tanatoris, eidem Thome assignavi in contraplegium. Et ut hoc ratum et stabile in perpetuum permaneat, ego dictus Radulphus presentem cartam sigilli mei testimonio confirmavi.  ; testibus hiis : Johanne Basilii, Ricardo fabro, Ricardo Gilot, et pluribus aliis.