École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Nov. 1229

" Carta Johannis, militis de Scroniis, de concessione cujusdam terre apud Joyacum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 13, l. C, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Johannes de Scroniis, miles, salutem : Notum vobis facio quod ego volui et concessi venditionem quam fecit monachis Vallium Sarnaii dominus Egidius, presbiter sancti Andree Carnotensis1, de quadam terra in feodo meo sita, in territorio Joiaci, que dicitur Campus Sancti Michaelis, circiter novem sextarios seminis capiente in una petia in territorio nominato, ut dicti monachi totam dictam terram in perpetuum liberam possideant et quitam. Quod si quis super hoc sepedictos monachos molestare atemptaret, ego et heredes mei tenemur ipsis garantizare eamdem terram contra omnes. Et de hiis omnibus firmiter tenendis fidem dedi corporalem. Preterea uxor mea omnia predicta voluit et concessit, et quod nichil in eadem terra, dotalicii nomine vel alia occasione, de cetero reclamaret, fidem sponte similiter prestitit corporalem. Quod ut ratum perpetuo perseveret, presentes litteras sigilli mei impressione munivi. Actum .


1 V. la charte précédente, où le donateur est appelé Gilo.