École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Apr. 1227. — l'id. Jun. 1227

" De XX solidis annui redditus apud Vernonem. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 72, l. 2, nº 1.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus hec visuris, decanus christianitatis de Vernone, salutem in Domino : Noveritis nos quamdam quartam non cancellatam, non abolitam, nec in aliqua sui parte viciatam inspexisse et vidisse, hec verba continentem :

Noverint universi, presentes pariter et futuri, quod ego Radulphus de Copigneio, clericus, de assensu et voluntate omnium heredum meorum, vendidi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Rogero de Doens, tunc temporis decano christianitatis Vernonis, domos meas quas tenebam de abbacia Sarnaii, que sunt de feodo ecclesie beate Marie Vernonensis, pro centum libris parisiensibus, quas inde presencialiter recepi, tenendas et jure hereditario possidendas, sibi et heredibus suis liberas et quietas et absolutas ab omnibus ad me vel ad heredes meos pertinentibus, per viginti solidos parisienses annui redditus, reddendos predicte abbacie de Sarnaio, . Hanc autem venditionem ego dictus Radulphus et heredes mei predicto Rogero et heredibus suis contra omnes garantizare tenemur, ad usus et consuetudines Vernonis. Quod ut firmum robur in posterum obtineat, presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Testibus hiis : Mauricio de Rothomago, Johanne de Inferno, Johanne de Sancto Vincentio, Ricardo de Sancta Genovefa, Guillelmo de Vernoniel, presbiteris ; magistro Johanne Blondel, clerico ; Martino, tunc preposito Vernonensi ; Simone Piquet ; Stephano preposito ; Ricardo Gervasii ; Ricardo Calot ; Odone de Biseio et pluribus aliis. Actum .

Quod omnibus quorum interest tenore presencium significamus. .