École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mai. 1215

Carta episcopi Carnotensis, de Telesvilla.

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 11, l. 2, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

R[aginaldus], Dei gratia, Carnotensis episcopus, universis presens scriptum inspecturis, in Domino salutem : Noverint universi quod Gaufridus Teirreir et Legardis, ejus uxor, et Robertus, eorumdem filius, in nostra presentia constituti, totam decimam quam apud Telesvillam possidebant in manu nostra resignaverunt. Nos vero, ad eorum petitionem, predictam decimam monachis de Vallibus Sarnaii dedimus in perpetuum possidendam ; dicti vero monachi ingratitudinis vitium incurrere nolentes, duodecim libras carnotenses prenominatis G[aufrido] et L[egardi] et eorum filiis caritative contulerunt. Quod ut ratum habeatur, sigilli nostri munimine presentem cartam fecimus roborari. Actum .


1 Grand sceau en cire verte, dont nous avons déjà donné la description (nº CLXXIII).