École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1189

De dono Mathildis de Pissiaco.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 63, l. 1, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

In nomine sanctæ et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia, Francorum rex : Notum facimus universis, presentibus pariter et futuris, quod Mathildis, quondam uxor Simonis de Pissiaco, fratribus de Sarnaio, assensu Simonis filii sui, in perpetuum donavit terras quas habebat apud Atheias, que vocantur terre Regine, salvo jure alieno. Sacerdos autem de Ablum singulis annis habebit ad mensuram parisiensem decem et octo sextarios frumenti in granchia de Athiis. Nos autem donationem illam ratam et firmam habentes ipsam confirmamus, et sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere muniri jussimus. Actum Parisius, in palacio nostro,  ; astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S. comitis Theobaldi dapiferi nostri. S. Guidonis buticularii. S. Mathei camerarii. S. Radulphi constabularii. Data vacante (1) cancellaria.


1 monogramma