École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 22 jul. 1231

" C. Ludovici, abbatis, et conventus sancti Maglorii Parisiensis, de quodam arpento vinee apud Atyes. "

  • A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 64, l. 7, nº 12.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Ludovicus, beati Maglorii Parisiensis abbas, et ejusdem ecclesie humilis conventus, in Domino salutem : Noverint universi quod nos viris religiosis abbati et conventui de Vallibus de Sarnei quoddam arpentum vinee situm apud Monz, in censiva et dominio nostro, quod arpentum dicti abbas et conventus possidebant ex elemosina defuncte Margarete, domine de Monz, quod nobis singulis annis debet octo denarios et obolum capitalis census, concessimus im perpetuum possidendum, pacifice et quiete, pro sex solidis et tribus denariis et obolo incrementi census nobis, annis singulis, reddendis, , cum censu capitali predicto ; in memorato vero arpento vinee omnimodam justiciam retinemus. In cujus rei memoriam, presentes litteras sigillorum nostrorum impressionibus fecimus communiri. Actum publice in capitulo nostro, .


2 Sceau en cire blanche, sur queue de parchemin, représentant un abbé. Légende : Sig......... Maglo....... Au contre-sceau, une main bénissant.