École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Dec. 1228

" Carta Durandi, filii Willelmi, filii Matillis, de XX solidis censualibus in festo Omnium Sanctorum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 73, l. 3, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Notum sit omnibus presentes litteras inspecturis quod ego Durandus, filius Guillelmi, filii Matillis, super masuram quam teneo de monachis Vallium Sarnaii apud Gamilleium, pro viginti solidis parisiensium censualibus, , annis singulis persolvendis, vendidi eisdem monachis super eandem masuram alios viginti solidos parisiensium, quos ego vel heredes mei tenemur eis solvere annis singulis, . Et si forte ego vel heredes mei, ad dictum , dictis monachis dictos viginti solidos non solveremus, eandem justiciam poterunt facere pro ipsis viginti solidis quam facerent pro aliis viginti solidis persolvendis. Hec omnia et Johanna, uxor mea, voluit et concessit, et quod nichil super hoc de cetero, dotis nomine vel alio modo, reclamaret fidem sponte dedit corporalem. Quod ut firmum et stabile in perpetuum perseveret, presentes litteras sigilli mei impressione munivi, et ad majorem securitatem, capitulum beate Marie Vernonensis easdem litteras, ad peticionem meam, sigillo suo roboravit. Actum .