École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1271-1280 » 30 oct. 1271

" De IX sextariis tam bladi quam avene apud Booley-Tierri, in domo Parvi-Monachi, in festo sancti Remigii. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 134, l. 1, nº 10.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi Pissiacensis in ecclesia Carnotensi, salutem in Domino : Notum facimus quod Petrus, rector ecclesie de Gresseyo, proposito ductus salutari, considerata honestate et vita laudabili in Christo religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarney, siciens admitti in preces et benefacta ipsorum, confessus fuit et asseruit se habere, tenere et possidere, tam ex hereditate sua quam ex conquestu suo habito et acquisito, antequam beneficium ecclesiasticum haberet apud Bolletum-Terrici, quinque sextarios bladi et quatuor sextarios avene annui redditus in granchia Jacobi, dicti Parvi-Monachi1, habenda et percipienda, , in dicta granchia annuatim ; pro quibus novem sextariis tam bladi quam avene tenetur reddere dicto Jacobo, armigero, quatuor denarios et obolum in festo supradicto. Confessus fuit etiam dictus Petrus dicta novem sextaria tam bladi quam avene, ob remedium anime sue necnon patris et matris ejusdem, dedisse et concessisse cum omni jure, dominio, proprietate et possessione predictis religiosis, in puram et perpetuam elemosinam, sine spe seu possibilitate revocandi, per se vel per alium, retento tamen in predictis quamdiu vixerit usufructu ; promittens, etc................. In cujus rei testimonium et munimen, presentibus litteris sigillum curie nostre duximus apponendum. Datum et actum .


1 En novembre 1243, Pierre avait acquis ces neuf setiers de grains par échange avec Jean, dit le Beau-François. Voir nº CCCCXXII, p. 387.