École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1212

Carta Simonis, domini Montifortis, de XX solidis apud Essartria.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 138, C. G.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Simon, comes Leycestrie, dominus Montisfortis, Dei providentia, Biterrensis et Carcasonensis vicecomes, omnibus qui presentes litteras viderint, in Domino salutem : Noverit universitas vestra quod ego, pro salute anime mee et antecessorum meorum, concedentibus A[alicia] comitissa uxore nostra et filiis nostris A[maurico] et G[uidone], dedimus et concessimus Deo et beate Marie de Trapa monachisque ibidem Deo servientibus, in puram elemosinam, liberam penitus et quietam ab omnibus rebus, XX solidos parisienses annui redditus in censibus nostris de Essartis, recipiendos singulis annis , ad faciendum anniversarium patris et matris mee et comitisse uxoris nostre. Si vero, quod absit, contigerit quod predictos denarios prefati monachi ad jamdictum terminum non habuerint, serviens noster, quicumque fuerit, qui jamdictos census receperit, erit in emenda nostra de XL solidis parisiensibus, et nuncius monachorum de propria bursa, quamdiu ibi moratus fuerit pro expectandis dictis denariis, suas inveniet expensas. Et ut hoc ratum maneat in perpetuum, sigilli nostri munimine roboravimus presens scriptum. Actum .