École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Dec. 1244

De venditione dimidii arpenti vineæ, apud locum qui dicitur Martale.

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 18, c. L, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod, in nostra presentia constitutus, Johannes, dictus Perrier2, cognominatus Maillebois, recognovit se vendidisse Guillelmo, dicto de Stoques, clerico, dimidium arpentum vinee situm in parrochia Sancti Piati, apud locum qui dicitur Martale, inter vineas defuncti Jordani Chapois et vineas Martini Pijon, in censivis capituli Carnotensis, et Raginaldi de Basta, militis, pro precio quadraginta solidorum carnotensium, etc...................

Ascelina, vero uxor dicti Johannis, et Ligiardis, uxor Gaufridi de Nealpha, et etiam idem Gaufridus, dictam venditionem voluerunt coram nobis, concesserunt et approbaverunt, etc...............

In cujus rei testimonium, memoriam et munimen, presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus apponendum. Actum .


2 Voir la charte de févr. 1244, nº CCCCXXVII, p. 391.